- BRASSICA
- BRASSICAin Amphidromtis olim, apud Athenienses, adhibita legitur apud Athenaeum l. 9. ubi versus hac de re Ephippi in Geryone Latine sic habent:Cum Amphidromia celebrentur, quibus mas estAssare frusta casei Chersonitae,Oleoque brassicam in fasciculos collectam mcoquere.Eandem gravidae, ad fetus incrementum, comedebant, quemadmodum et cochleas edules, et malicorium, sed non fine damno, potu diptami addito. Hinc iterum Athenaeus; ubi supra: Α᾿θήνηςι δὲ, inquit, καὶ ταῖς τετοκυίαις κράμβη παρεςκευάζετο, ὥς τι ἀντιφάρμακον εἰς τροφήν, i. e. Apud Athenienses puerperis brassica parabatur, velut idoncum medicamentum quoddam, et apta nutriendo corpori. Vide Thom. Bartholinum Exercit. Miscell. et de Puerperio Veter. Per Brasstcam iurate olim Teleclidem solitum, dicemus infra voce Caepe. Etiam in Insignibus Brassica. Et quidem Brassicae albae caput, cum capra, veterum Hungarorum fuit tessera, apud Haepingium de Iure Insign. Par. 3. c. 6. quo de Spenerum vide Arte Herald. Part. 2. l. 1. c. 9. §. 18.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.